라틴어 문장 검색

Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 30:6)
Si non satis junguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas, et ad plagam conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 3:1)
In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 5:4)
Quum jam eo venit, incidi juxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus paulum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 13:3)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:1)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:4)
In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda est):
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:1)
vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
Lunata fronte recedunt Ordine contentae gemino crevisse Liburnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:10)
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa, Cum iaculum parva Libys amentavit habena, Se rotat in vulnus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:63)
Lunata nusquam pellis et nusquam toga Olidaeque vestes murice;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX10)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo, Talia lunata splenia fronte sedent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII11)
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII5)
Accipe lunata scriptum testudine sigma.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXVII Stibadia1)

SEARCH

MENU NAVIGATION